sábado, 6 de setembro de 2014

Femina legens


Nox est. Familia dormit. Cur femina nocte legit? Femina nocte legit quia quieta est. Ea legere amat. Lux librum illustrat tantum, ergo, liber illustratur ab luce. In mensa chartae et flores et lampas sunt. Ubi mensa est? Mensa in medio atrio est. Lux lucernae non est, in domo sua, ad illustrandum atrium. Quem librum ea legit? Ea legit ‘Fortunae Thomae Sawyer'; fabula clara pueri callidi.
Domus feminae quieta est, quia sonus intus non est, nec foras. Ea habitat prope oceanum. Oceanus vastus est ut caelum. Post terrae caelum, spatium est cum stellis errantibus et stellis inerrantibus et cavis nigris et galaxiis et ceteris. Universum arcanum est. Id bonum non est, nec malum. Vita humana cognoscere potest et interrogare et dubitare. Universum infinitum et magnum est. Vita humana finita et brevis est, ergo, id ab homine cognosci potest, sed non omnis res. Nostra hac aetate universum res vera est et quoque vita humana in universo. Veritas cognitio est quam homines de ipsis rebus habent.

Femina legens cognitionem auget de mundo. Femina legens se non movet, nam attenta est. Fenestra domus aperta est. Ventus frigidus per fenestram intrat. Nox non est calida, sed frigida. Quot annos habet femina? Femina viginti annos habet. Ea multos libros legit. Estne erudita? Ita! Ea se docet ad docendum fratres et alias personas. Quod nomen est eius feminae? Nomen eius est Fabiana. Postea, Fabiana dormit. Prima luce, gallus canens novum diem salulat. Aves vigilant atque volant. Quo aves eunt? Aves quaerunt cibum.
Postscriptum – Femina magistra fieri desiderat.
Ante diem decimum Kalendas Augustas, Mercurii dies. Dies vicesimus tertius mensis Iulii, feria quarta.
Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.

quarta-feira, 30 de julho de 2014

Leo Iratus et Puteus

Leo et Puteus

Leo olim, iratus et odio furens, dum leonem alium elapsum quaerit quem mactet, in puteum offendit. Inspicit; suam imaginem in liquore pictam videt. Sibi credit hunc hostem adesse quem vult; irruit, et perit. Saepe furiosi plus sibi quam aliis nocent.

Fabula a Iosepho Desbillons saeculo XVIII scripta

sábado, 26 de julho de 2014

Leo et canis



Occurrit canis leoni et iocatur, “Quid tu, miser, exhaustus
inedia, percurris silvas et devia? Me specta pinguem ac
nitidum, atque haec non labore consequor, sed otio.” 
Tum leo, “Habes tu quidem tuas epulas, sed habes stolide
etiam vincula. Tu servus esto, qui servire potes; equidem
sum liber, nec servire volo.” 

Fabula a Flavio Aviano circa 400 post Christum natum scripta. 

domingo, 20 de julho de 2014

Mane, in ortu lucis...


Magistra et puellae et pueri ambulant ad scholam. Quota hora eunt ad scholam?  Ii eunt hora secunda vel septima hora ante meridiem. Quam longae sunt lectiones? Lectiones quattuor horas longae sunt. Lectiones in duas partes dividuntur. In parte prima sunt Bellae Artes; in secunda sunt lectiones de Grammatica. Ceteris diebus aliae lectiones sunt. 

Magistra multas disciplinas docet : Artem Poeticam et linguam Latinam et Grammaticam et Musicam et alias disciplinas. Disciplinae sunt partes Trivii et Quadrivii. 
Puellae et pueri lectionem Latinitatis et Rhetoricam et Grammaticam et Dialecticam habent Lunae die vel feria secunda et Martis die vel feria tertia et Mercurii die vel feria quarta. Post partem primam Mercurii die disciplinae sunt Arithmetica et Musica; Geometria et Astronomia autem Iovis die vel feria quinta et Veneris die vel feria sexta. Sabbato et Domini die lectiones non habent. 
Unde veniunt puellae et pueri? Omnes puellae et pueri exeunt e domibus suis. Quo eunt? II ad scholam eunt. Magistra cum puellis et pueris dum ambulat multas fabulas narrat Aesopi. Puella quaedam consistit atque flores carpit; aliae flores tenent in manibus aut in sporta. 
Via ad scholam nimis longa non est, sed brevis. Quam longa est via ad scholam? Via ad scholam est ducentos passus longa.

Son in caelo est supra pagum; dies non est frigidus, sed calidus. Lux solis calidissima est dum se non occultat post nubes. Sol terram illustrat. Mane finis noctis est atque initium diei. Sol est stella clarissima, quae luce sua et terram et lunam illustrat.
Pars Terrae et pars lunae sole illustrantur. Aliae partes Terrae et aliae partes lunae sole non illustrantur, sed obscurae sunt, ergo nox est in illis partibus.
Luna non habet tempora anni quae habemus in Terra. In Terra tempora anni sunt quattuor: aestas et hiems, ver et autumnus. 
Ubi sunt Terra et luna? Terra et luna sunt in Spatio. “Estne universum magnum?" Interrogat puer magistram. Ea respondet puero: “Ita, universum est magnum! Id mysterium est. In vocabulo ‘universum’ est arcanum: id significat unum quod se manifestat in diversis: essentia quae se manifestat in eis quae sunt. Omnes homines et animalia et herbae stirpesque et mineralia essentiam habent.” Dicit magistra puero.  “Intellegisne, discipule?” Ea Interrogat puerum comiter. “Non intellego, magistra.” Puer respondet. “Nihil est.” Dicit postea. 
Caelum Terrae est caeruleum cum dies est. Caelum aliarum stellarum errantium alios colores habet. 
In villa prope pagum sunt. Aliquae puellae in oppido habitant, quia familiae earum laborant illic. 
Puer flores dat magistrae. Alii pueri ludunt dum ambulant sub divo. 
Aves canunt mature ac volant in aere ubique. Aves habitant in arboribus, quia de arboribus volare possunt. 

Scriptum a Ferdinando Golombieski ante diem decimum quintum Kalendas Augustas, Veneris die, vel die decimo octavo mensis Iulii, feria sexta

sexta-feira, 6 de junho de 2014

Duae Feminae



Duae Feminae sunt in horto. Eae sunt prope fluvium. Fluvius non tam longus est, itaque multos pisces habere non potest. Pisces in aqua vivunt, nec in terra vivere possunt, nam pisces in aere spirare non possunt. Pisces alas non habent, caudas autem habent. In aere non sunt aves. 

Feminae procul ab domo sua sunt. Natura per se intellegitur: circum eas sunt multi flores et plantae. Procul ab eis sunt arbores et montes. Flores sunt formosi propter multos colores .

Hodie calidus est sol et in aqua refertur. Duae feminae calorem sentiunt. Parvae nubes in caelo sunt quia, in loco, non sunt pluviae frequentes. 
Quid feminae faciunt? Feminae colloquium habent. Quae feminae sunt? Femina quae corbem in manibus portat est Sempronia. Altera femina quae Semproniam spectat est Iulia. Sempronia et Iulia sincerae sunt in colloquiis suis.

Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.

quinta-feira, 5 de junho de 2014

Schola Latinae linguae




Schola Latinae linguae semper in domo est; in cubículo meo cum magistris. Ego recito lectiones.
Lectiones sunt de vocabulis et casibus et verbis et ceteris. Valde amo linguam Latinam. Ideo ego sum sedula. Hodie sunt scripta. In fine scriptorum est sententia: “Consuentudinis magna vis est”. Magistra est severa, sed iusta. Ea amat discipulam suam. Nomen eius est Camilla. Camilla est formosa. Ego amo magristram. Mihi nomen est Iulia. Mihi praenomen est Livia et cognomen Publia, ergo, mihi nomen totum est ‘Livia Iulia Publia’. Magistra me interrogat:
- Quomodo dicitur haec sententia? Iulia Respondet: - Amor pondus meum. Magistra laeta dicit: - Es sedula, Iulia! Bona Discipula.
Magistra in manibus librum meum tenet. Camilla clara est. Ego prope Camillam habito. Unum fratrem habeo, ergo, Aemilio una soror est. Ei nomen est Aemilius. Nomina patri et matri sunt Marcellus et Sempronia. Gens Iulia Publia nullas servas habet.
Familia mea pecuniosor est quam família magistrae. Cum Camilla venit ad domum discipulae, hic caenat, nam mater mea eam ad caenam vocat. Caena Semproniae delectat Camillam et Iuliam, Sempronia semper bona est cum Camilla.  
Sempronia saepe fabulas narrat Iuliae: fabulas Aesopi. Cur Fabulas Aesopi? Fabulas Aesopi narrat quia “Exemplis continetur Aesopi genus”, dicit Aesopus in libro suo. Aesopus quoque dicit: “Nec aliud quicquam per fabulas quaeritur quam corrigere error ut mortalium”.
Magistra dicti "Vale" et per ostium exit et ad domum suam it. Iulia mensam ornat atque ad lectum it.

*Textus a Ferdinando Golombieski scriptus,

terça-feira, 6 de maio de 2014


Puella cum quattuor pullis.
Puella formosa est et ridet. Quae est puella? Puella est Bruna. Bruna cum canibus suis ludit et canes sunt famelici. Suntne quattuor canes? Puella canes numerat: Unus et duo et tres et quattuor. Quattuor tantum! Canes a Bruna numerantur. Canis non ova, sed pullos vivos parit. Canes sunt formosi. Puella in Italia habitat cum familia sua. Familia sua est magna. Bruna duos fratres habet : Marcum et Marcellum. Ii absunt. Bruna cibum sumit et canibus dat. Canes sunt laeti. Cibus levis est. Canes semper Brunam quaerunt quandocumque famelici sunt. Qualis est domus eius? Domus Brunae magna et pulchra est. Pater et mater absunt quia laborant. Serva Brunam curat. Bruna curatur a serva. A qua serva? Serva a qua Bruna curatur est Sempronia. Bruna ab illa serva curatur. Sempronia semper domum mundat et rosas carpit et domum ornat, itaque domus est excelsa. Serva bona semper sedula est. Servae malae non laborant in domo domini.

Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.

Duae puellae et una femina in campo ambulant
In campo non est collis; ergo montem parvum non habet. Tres personae sunt in campo. Sol in caelo est supra campum. In caelo multi nubes videntur. In silva multae arbores sunt. Inter arbores sunt multae viae. Sol inter arbores duas puellas et unam feminam illustrat. Sub arbore umbra est. Puellae et femina in via errant: eae ad arborem ambulant. Puellae currunt ante feminam: iam eae procul a femina sunt. Femina, quam puellae sub arbore in umbra expectant, mater puellarum non est. Quae femina est? Femina amica puellarum est. Quod nomen est ei? Camilla est. Puellae laetae Camillam advenire vident. Iulia est fessa; itaque ea sonore spirat. Altera puella, quae est? Ea est bona consobrina Laura. Iulia et Laura cum femina sunt. In silva multa animalia vivunt. Suntne multae aves? Ita. Aves in aere volant et aves in arboribus sunt. In arboribus multi rami sunt cum nidis. Aves nidos faciunt in arboribus. Nidi inter folia arborum se occultant. In nidis sunt ova et pulli. Laura in arbores ascendere non potest quia arbores sunt altae; cadere potest. Inter arbores, in terra, sunt vestígia leonum et hominum et canum et ceterorum animalium. Nox est periculosa, quia sunt in campo multae bestiae ferae. Homines bestiam feram timent. Ferae et homines amici non sunt, itaque dormire in campo non possunt. Camilla et Laura et Iulia surgunt et eunt ad villam. Camilla est fessa et dies est manere tarde.

domingo, 23 de março de 2014

Europa et taurus albus



Europa, formosa puella, amicas visitat. Optimum est apud veros amicos esse. Sic Europa valde gaudet.

Nunc per oram puellae ambulant. Caelum serenum est et placidae undae albam arenam mulcent. Laetae puellae libenter cantant, ludunt et rident.

Subito autem taurum album prope aquam vident. Taurus, magna bestia, puellas praeter Europam terret. Vere taurus immensus est, inquit Europa, sed minime periculosus; ad taurum vado. Animosa puella in taurum irruit; mox super tergum sedet.

Taurus aquam intrat et puellamin altum oceanum portat. Frustra flet clamatque Europa. Per multas horas taurus natat et Europam in Cretam portat.

Subito autem taurus jam non est, sed deus! Cur doles? Quid times? Iuppiter ego sum. Beata puella es, quia hodie sum, et in perpetuum, maritus tuus.

(Hic textus in libro cuius titulus est "Latina Essentia", a Antonio Martinez de Rezende scripto, invenitur).

quinta-feira, 27 de fevereiro de 2014

In villa Cavalliera

Ferdinandus cum duobus amicis ambulat in via Flaminia. Via Flaminia non tam longa est, itaque ii fessi non sunt. Ferdinandus et Vinicius et Marcellus ab oppido in viam ambulant et ad villam Cavallieram eunt. Marcellus in villa Cavalliera multas personas videt. In villa sunt multae personae: duae puellae et duae feminae et unus vir. Ubi est villa Cavalliera? Villa Cavaliera est in Italia. In Italia multae et magnae viae villaeque sunt. 
Femina in via Flaminia ambulat: ea orcam supra caput et multos ramos portat. Quae femina est? Femina quae in via Flaminia ambulat est Bruna. Ligna quae Bruna portat non sunt gravia, sunt autem levia. Bruna ab oppido quoque ad villam Cavallieram it. Per portam intrat, personas salutat et ad domum suam it. Ferdinandus et Vinicius et Marcellus multos panes et unam ovem emunt. 
Villa Cavalliera formosa est, cum multis rosis et arboribus et canibus et felibus et ceteris. Personae bonae sunt. Quae personae? Personae quae in villa sunt. Puellae matres adiuvant. Quae puellae? Puellae quae cum matribus suis sunt. Dominus sine cane suo est. Qui dominus? Dominus qui baculo suo ambulat.
Sol in caelo supra villam. Caelum est formosum, color eius cyaneus est. Magnum vastumque est caelum. Caelum tam magnum est quam Oceanus.
Ferdinandus et Marcellus et Vinicius ex villa per portam exeunt et abeunt. Quo eunt? Romam eunt.

Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.
Scaena Tertia – In Lectione Secunda Personae: Aurelius, Flavius, Fabius, Camilla, Laetitia.
Aurelius Flavio respondet, quia bonus magister est. Aurelius multam scientiam habet, nimis est industruius cum multis libris et semper paratus ad docendum. Aurelius respondet: Universum est magnum quia spatium se dilatat; praeterea motum habet. Camilla interrogat: Quid sunt Terra et luna? Aurelius Camillae dicit: Terra nostra stella vaga est cum multis metallis, plantis, animalibus, hominibus. Sol terram illustrat et circum solem motus terrae "ellipsis" vocatur. Luna quoque terram illustrat, quia deflectit lucem solis. Flavius interrogat: Quot stellae sunt? Aurelius Flavio respondet: In Universo sunt multae stellae. Bene, discipuli et discipulae, intellegitisne? Discipuli et discipulae diciunt: Siiiiiiiiiiic, magister! Aurelius: Bene, lectio finita est. In sequentem lectionem. Valete!
Disicpuli et discipulae abeunt. In atrio nullae fenestrae sunt et magister ex ostio venit cum aliis magistris.

Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.

sexta-feira, 31 de janeiro de 2014

Scaena Tertia – In Lectione de Universo

Personae: Aurelius, Flavius, Fabius, Camilla, Laetitia.
Tres discipuli ad atrium magistri eunt, et ante ostium stant. Fabius ostium pulsat, aperit, in atrium intrat cum duabus discipulis. Aurelius discipulas salutat, et magister a Laetita et Camilla salutatur. Fabius: Ignosce mihi, Magister. Haec sunt Camilla et Laetitia. Aurelius dicit: Salvete, meae discipulae! Ut Valetis? Prima, Camilla, dicit: Bene! Veniam peto, magister! Altera, Laetitia, dicit: Bene! Ignosce mihi. Aurelius imperat: Sumite librum et aperite libros in pagina prima. In capitulo primo sunt tres paginae cum imaginibus et scriptis et exemplis. Titulus capituli primi est Universum. Universum est vastum et immensum cum multis stellis. Stellae sunt nimis calidae et magnae. Nostra stella, Sol, quoque magna et calida est. Flavius et Camilla: Non Intellego! Aurelius: Quisque vice sua! Quid clarum non est, Camilla? Camilla Aurelio dicit: In qua pagina est? Aurelius (Iratus): Animadverte, Camilla! Sumus in pagina prima, in verso tertio: Universum. Aurelius Flavium interrogat: Quid clarum non est, Flavi? Flavius: Cur universum magnum est? Aurelius Tacet.
(Scaena scripta a discipulo nostro nomine Ferdinandus Golombieski.)

quinta-feira, 30 de janeiro de 2014

Exercitium - IV



Audi narrationem et responde eis quae infra interrogantur:

1) Ubi habitat Claudia?
2) Num pater Claudiae servus est?
3) Cur amat Claudia hortum?
4) Quae puella est apud Claudiam in horto?
5) Quid agunt puellae in villa Claudi?
6) A quo ostium villae aperitur?
7) Quid Claudia dat Claudio?
8) Quid dat pater filiae? Et amicae eius ?

sábado, 25 de janeiro de 2014

Scaenae in schola


Scaena Prima – Classis Personae: Magister et discipuli.
In schola, Aurelius est magister cum quattuor novis discipulis. Materia est studium astrorum, stellarum inter alia. Magister est in atrio. Flavius et Fabius per ostium intrant et magistrum salutant: Flavius et Fabius salutant: Salve, Magister! Magister respondet: Avete, discipuli carissimi! Flavius magistrum interrogat: Quod nomen est tibi? Magister respondet: Mihi nomen est Marcus Aurelius. Aurelius Flavium et Fabium interrogat: Quod nomen sunt vobis? Flavius respondet: Mihi nomen est Flavius. Fabius respondet: Mihi nomen est Fabius. Aurelius dicit: Mihi pergratum est vos convenire! Ubi sunt ceteri dicipuli? Quot dicipuli sunt? Fabius respondet: In schola sunt duo discipuli et duae dicipulae. Aurelius: Quod nomen sunt eis puellis? Flavius: Alteri est Laetitia, alteri est Camilla. Aurelius: Laetitia et Camilla? Cur ad lectionem non veniunt? Fabius respondet: Letitia et Camilla sunt illic, in peristylo, cum computatro. Laetitia et Camilla non veniunt quia in interreti navigant. Aurelius Fabio dicit: Bene, voca eas, Fabi! Fabius : Ita, Magister.
Scaena Secunda – In peristylo cum computatro.
Personae: Fabius, Laetitia, Camilla.
Fabius eas vocat: Laetitia et Camilla, magister vos vocat. Quid agitis? Incipit Schola. Animadvertite! Laetitia dicit: Quid est? Cur incipit schola? Iamne est schola? Fabius: Schola iam est; Aurelius novus magister adest. Camilla dicit: Pessime! Cur? Cur? Quae est materia magistri? Fabius Camillae respondet: Materia est Astronomia. Camilla dicit: Gratias tibi ago, Fabi! Fabius et Laetitia et Camilla eunt ad scholam. Laetitia et Camilla bonae discipulae sunt; parvi autem discipuli pigri sunt.
(Scaenae scriptae a discipulo nostro nomine Ferdinandus Golombieski.)

domingo, 19 de janeiro de 2014

Ambulatiunculae


His diebus novum coetus genus nomine "ambulatiuncula" (Lusitane rolezinho) emporia* magnarum Brasiliensium urbium turbat. Per interrete, praesertim per Prosopobiblion (Anglice Facebook), notissimum interretialem situm retium congregabilium, apparant  iuvenes hunc coetum, in quo generatim circiter tria millia hominum adsunt. In emporia simul intrant; deinde, per andrones ambulantes, magna voce cantant, exclamant, nonnumquam maxima sonorum intentione musicas, quae Anglice funk nuncupantur, audiunt. Ob metum, tabernarii ostia tabernarum suarum, quamquam emptores adhuc in taberna sunt, claudunt. Non raro custodibus - sive publicis sive emporiorum - iuvenes illos vi ex emporiis expellere necesse est ut incolumitas visitatorum laboratorumque firmata sit. Qui factionibus sinistris favent 'iuvenes illos pacificos esse atque tantummodo propter cutis colorem vel paupertatem vexari' dicunt, nam nonnulli qui in illas ambulatiunculas conveniunt nigri atque pauperes sunt; ita accusant homines divites albosque cute - qui, ut putant, soli emporia illa frequentant - de discriminatione phyletica ac sociali. Alii vero putant iuvenes illos solum tumultuari velle, quia emporia, in quae homines - saepe cum familia - emendi causa eunt, non sunt loca ad tales coetus; praeterea dicunt 'factiones sinistras illis ambulatiunculis favere ut oppositio classium alatur'.

*Emporium est aedificium magnum in quo multae variaeque tabernae inveniuntur.

domingo, 12 de janeiro de 2014

Lingua Latina Moderna - III

telephonulum gestabile


Cum Alexander Bell telephonum excogitavit, impossibile erat ei putare instrumentum suum olim ad multas alias res usurum esse praeter illud ad quod factus est, id est, ad hominibus potestatem dandam inter se, quamquam ab alterutro absentes, colloquendi. Multo tempore post, telephonum valde mutatum est. Hodie multa sunt genera telephonorum ex quibus usitatissimum est telephonulum gestabile. Telephonulum gestabile est parvum telephonum quod homines secum, quocumque eunt, ferre possunt, exempli gratia, in sinibus braccarum vel in perulis feminarum. Per telephonulum gestabile homines non solum alios appellant, sed etiam pelliculas vident, musicam audiunt, ludunt, nuntios breves mittunt. Revera multi sunt qui sine telephonulo gestabili vivere nequeunt.

quinta-feira, 2 de janeiro de 2014

Exercitium - III

In hoc textu casus post praepositiones recti non sunt. Potesne ea menda* corrigere?

*mendum est "error", "vitium grammaticale", "soloecismus".


Iulius in viam Latinam est cum quattuor servos. Via Latina est via inter Roma et villa Iulii. Villa Iulii est prope oppido Tusculo. Circum Tusculo est murus; sed murus qui circum Tusculo est non tam longus est quam murus circum Roma. Iulius non ambulat in via, sed in leticam est: duo servi lecticam vehunt. Post lectica est Davus; ante lectica est Ursus. Aemilia non est in viam apud Iulio, sed in peristylum suum, in villam; neque sola est domina, nam liberi apud ea sunt. Num tres liberi cum eam sunt? Non sunt, sed duo filii tantum, nam Iulia ab Aemiliam discedit quia rosas pulchras in hortum videt. Mater parvam puellam vocat. Iulia audit, ex hortum venit, ad Aemilia it. Iam tres liberi cum Aemiliam sunt. Iamne laeta est Aemilia? Non est, quia sine virum suum in villa est. Itaque mater cum liberos per ostio ambulat Iuliumque ante villa exspectat.