quinta-feira, 26 de dezembro de 2013

Coloremus!



De inundationibus in provincia Spiritu Sancto



(Imaginem, promptam e situ g1.com.br, fecit Victor Jubini)


Magna imbris copia incolas provinciae Brasiliensis Spiritus Sancti omnimodis damnis affligere pergunt.  Secundum quod nuntiavit Custodia Publica Provincialis die XXV Decembris (vel  a.d. VIII kal. Ianuarias), propter eluviones, quae saltem L oppida tota in província vastaverunt, iam XVIII homines vitam amiserunt atque tecto carent circa L milia civium, quorum altera pars coacta est ad propinquos , altera ad deversoria publica se conferre.

Sunt regiones omnino segregatae quibus fere omnia desunt: aqua bibilis, viae perviae, cibum, communicatio, electricitas.  Gubernator Renatus Casagrande ‘istum maximum eventum climaticum in Spiritus Sancti historia esse’ declaravit. “Nobis necesse erit  totam restaurare provinciam”, adiunxit Renatus.  Praeses Dilma Rousseff provinciam visitavit dixitque ‘se numquam tantam aquam vidisse’.  

Praeter opem quae a Republica affertur, complures cives omnibus ex partibus Brasiliae pecuniam, vestimenta, cibum multasque alias res ad provinciam Spiritum Sanctum, ut concivium miseria relevetur, auxilio mittunt.

domingo, 22 de dezembro de 2013

De laophoro e via deverso


Dies dominica, XXII mensis Decembris (vel, more antiquorum, Solis die, a.d. XI kal. Ianuarias), in via Brasiliensi nomine "Regis Bittencourt" quae inter urbes Flumen Ianuarii et Curitybam interest magna calamitas facta est. Laophorum vehens LIV viatores, cum prope oppidum Sanctum Laurentium a Monte in provincia Sancto Paulo esset, e via devertit atque in clivum lapsum est. Saltem XIV viatores perierunt et XXXII vulnerati sunt. Gubernator laopohori dixit 'repente sibi gubernationem defuisse'; alii vero dicunt 'eum gubernantem dormivisse'; Quidquid est, is de homicidio involuntario accusatus est.

CRUCIGRAMMA


Pone vocabula recta in quadris et inveni quod scriptum est transverse.

1. Rhenus Danuviusque sunt duo ____________.
2. In Graecia numerus ___________ magnus est.
3. Servus _____ Medus vocat est Davus.
4. Servi in atrio non sunt; dominus eos vocat: “Servi, ________”.
5. Rosae quae in horto sunt Iuliam _____________.
6. Aemilia in peristylo sola non est, sed cum __________.
7. Davus pecuniam domini non habet; ________ eius vacuus est.
8. Dominus imperat; servus probus et bonus _____________.
9. Iulius et Ameilia unam filiam et duos __________ habent.
10. In __________ aqua est.
11. Syra non est femina pulchra, sed ___________.
12. Quintus Iulium vocat; pater eum non audit ________ venit.
13. Iulia videt pulchra lilia rosasque in horto et _________ Aemilia discedit.

sexta-feira, 20 de dezembro de 2013

Lingua Latina Moderna II


Ecce computatrum, machina moderna utilissima (sed si munere suo non fungitur, irati fimus)! Computatrum generaliter quattuor ex partibus constat: unitas centralis, claviatura, globulus (vel mus), quadrum computatrale. In unitate centrali est computatri "cerebrum" quod appellatur "discus rigidus"; in eo computatrum magnum rerum numerum (ut, exempli gratia, scapi, programmata, data)  in sua "memoria" retinet. Per quadrum computatrale textus necnon litteras electronicas legimus, pelliculas aspicimus, ludimus aliasque multas res facimus. Per claviaturam scribimus (id quod scribimus in quadro computatrali apparet). Per globulum (vel murem) eligimus ea quae videre vel facere volumus; postquam eligimus, globulum premimus et id quod volumus facere vel videre in quadro computatrali apparet.

Nobis computatrum magno auxilio est atque per id multa perficimus, quamquam nonnulli computatrum tantum ad interrete utile esse putant. 

Exercitium - II

Ecce peristylum cum parvo horto.



Haec fabula nondum finita est. Potesne eam continuare? (Scribe, quaeso, saltem V versus).

"Iulia, puella laeta, in horto villae rosas carpit. Ecce venit Marcus et..."

quarta-feira, 18 de dezembro de 2013

Gaudeamus igitur!

Iis qui linguas peregrinas discere volunt, utilissima instrumenta sunt carmina. Per carmina non solum nova vocabula discimus, sed etiam illorum vocabulorum, quorum iam obliti sumus, meminimus. Praeterea rhytmus cantus res discendas faciliores reddit et nos eas melius in memoria retinemus.

Carmen quod vobis hodie offero est "Gaudeamus Igitur".

Hoc carmen composuit poeta germanicus Christianus Gulielmus Kindleben saeculo XVIII. Ad hoc carmen componendum, poeta in textu mediaevali saeculo XIII scripto nixus est.

Ecce verba carminis:


Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus!
Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus!
Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem,
nos habebit humus, nos habebit humus.

Ubi sunt, qui ante nos, in mundo fuere?
Ubi sunt, qui ante nos, in mundo fuere?
Vadite ad superos, transite ad inferos.
Ubi? Iam fuere. Ubi? Iam fuere!

Vita nostra brevis est, brevi finietur.
Vita nostra brevis est, brevi finietur.
Venit mors velociter, rapit nos atrociter,
nemini parcetur, nemini parcetur! 

Vivat Academia, vivant professores!
Vivat Academia, vivant professores!
Vivat membrum quodlibet, vivant membra quælibet,
semper sint in flore, semper sint in flore!

Vivant omnes virgines, faciles, formosæ.
Vivant omnes virgines, faciles, formosæ. 
Vivant et mulieres, teneræ, amabiles,
bonæ, laboriosæ, bonæ, laboriosæ!

Vivat et res publica et qui, illam regit.
Vivat et res publica et qui, illam regit.
Vivat nostra civitas, mæcenatum caritas.
Quæ nos hic protegit, quæ nos hic protegit.

Pereat tristitia, Pereant osores. 
Pereat tristitia, Pereant osores. 
Pereat diabolus, Quivis antiburschius 
Atque irrisores, Atque irrisores.




Lingua Latina Moderna I

autocinetum

Ecce autocinetum! Autocinetum, quod est in imagine supra, pulchrum, novum optimumque est. Cuius coloris est autocinetum in imagine? Id est rubrum ut pulchrae rosae quae in hortis villarum Romanarum sunt. Viri Brasilienses amant autocineta bona, sed non semper pecuniam habent ad emendum autocinetum bonum et novum. Itaque multi sunt viri qui autocinetum antiquum habent. 

Et tu, discipule? Habesne autocinetum? Scribe, quaeso, de autocineto tuo (pulchrum, novum, bonum, malum, antiquum, novum, etc.). Sic incipis: "Autocinetum meum est...".

De Maria Sanctissima



In ecclesiis piae feminae Mariam sic invocant: "Tota pulchra es, Maria, et macula non est in te! Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu advocata nostra! Pia es, munda, pura, immaculata in vita tua, regina patriarcharum, regina prophetarum; tu gratia plena regnas, domina animarum nostrarum. Quam pulchra es, et quam decora!

(Textus promptus ex libro cui titulus est "Latini textus selecti" a Stephano Torelli scripto. Hic textus in pagina tertia libri invenitur).

terça-feira, 17 de dezembro de 2013

Exercitium - I


In hoc textu sunt  X (decem) vocabula quae recta non sunt. Potesne ea menda* corrigere?

*mendum est "error", "vitium grammaticale", "soloecismus".

Iulius nummi sui numerat: "Unus, duo, tres, quattuor, quinque, sex, septem, octo, novem, decem. Quid? Decem tantum? Ubi sunt ceteri nummi mei?" Dominus Medum vocat.
Iulius: "Medus, veni!"
Medus: "Servus tuus Medus abest, domine!"
Iulius: "Tacet, serve! Ubi sunt nummi mei?"
Medus: "Davus pecuniam tuam habet, domine. Interroga eo!"
Iulius: "O Dave, improbe serve! Servus qui servum accusat non est probus."
Davus venit et dominum salutat. Iam Davus cum Medum in atrio est.
Iulius: "Dave, ubi est pecunia mea? Medus te accusat!"
Davus: "Quis Medus accusat? Me? Ecce, domine, sacculus meus vacuus est."
Iulius videt sacculum Davi vacuum et Medum rursus vocat neque servus venit. Cur non venit? Quia iam abest. Medus habet pecuniam domini in sacculum suum!

Schola est scala

scala

Romani antiqui dicebant: "Schola est scala". Et cur id dicebant? Quia schola saepe - neque semper, praesertim in patria nostra Brasilia - ducit nos ad sapientiam. 

Livius


Livius vir Romanus est. Is habitat in oppido Tusculo, sed habet quoque parvam villam in horto, ubi nunc est cum liberis et femina sua pulchra, quam valde amat. In villa eius non multa sunt cubicula - sunt quattuor tantum - quia numerus servorum liberorumque eius non est magnus. In parva Livii villa sunt quattuor cubicula, parvum atrium, parvum impluvium, parvus hortus (in quo multa lilia rosaeque sunt) cum pulchro peristylo, duo ostia, decem fenestrae. Livius habet tantum duos liberos et tres servos et duas ancillas. Suntne servi Livii probi? Unus servus improbus est, sed ceteri servi sunt probi. Etiam ancillae probae sunt. Cur servus improbus est? Quia videt dominum neque eum salutat; dominus eum vocat neque venit; dominus imperat neque servus paret. Quis est servus improbus? Servus improbus est Acacius, vir Graecus, qui habitat in villa Livii cum ancillis ceterisque servis.